Bar 1

1Et haec verba libri, quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedechiae, filii Sedei, filii Helchiae in Babylonia, 2in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Ierusalem, et succenderunt eam igne. 3Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioakim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum, 4et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. 5Qui audientes plorabant, et ieiunabant, et orabant in conspectu Domini. 6Et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus, 7et miserunt in Ierusalem ad Ioakim filium Helchiae filii Salon sacerdotem, et ad Sacerdotes, et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Ierusalem: 8cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in Terram Iuda decima die mensis Siban, vasa argentea, quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda, 9posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae ab Ierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. 10Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocaustomata, et thus, et facite manna, et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri: 11et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram: 12et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii eius, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. 13Et pro nobisipsis orate ad Dominum Deum nostrum: quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem. 14Et legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die sollemni, et in die opportuno: 15et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostrae, sicut est dies haec omni Iuda, et habitantibus in Ierusalem, 16Regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris. 17Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: 18et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius, quae dedit nobis. 19A die, qua eduxit patres nostros de Terra Aegypti usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius. 20Et adhaeserunt nobis multa mala, et maledictiones, quae constituit Dominus Moysi servo suo: qui eduxit patres nostros de Terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. 21Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos et ad iudices nostros: 22et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
Copyright information for VulgS